News Feeds:
Lauda, Sion PDF Stampa E-mail

 

Lauda, Sion, Salvatorem,
lauda ducem et Pastorem in hymnis et canticis.

Quantum potes, tantum aude
quia maior omnlaude, nec laudare sufficis.

Lauda thema specialis,gifostia
panis vivus et vitalis
hodie proponitur.

Quem in sacra mensa cenae
turbae fratrum duodenae
datur, non ambigitur

Sit laus piena, sit sonora,
sit iucunda, sit decora
mentis iubilatio.

Dies enim sollemnis agitur
In qua mensae prima recolitur
huius institútio.

in hac mensa novi Regis,
novum Pascha novae legis
Phase vetus términat.

Vetustatem novitas,
umbram fugat véritas,
noctem lux elíminat.

Quod in cena Christus gessit,
faciendum hoc expréssit
in sumemoriam.

Doctsacris institútis,
panem vinum in salútis
consecramus hostiam.

Dogma datur christianis,
quod in carnem transít panis,
et vinum in sanguinem.

Quod non capis,
quod non vides animosa firmet fides,
praeter rerum ordinem.

Sub divérsis speciébus,
signis tantum, et non rebus,
latent res exímiae.

Caro cibus, sanguis potus:
manet tamen Christus totus,
sub utraque spécie.

A suménte non concísus,
Non confractus, non divísus:
ínteger accípitur.

Sumit unus, sumunt mille:
quantum isti, tantum ille:
nec sumptus consúmitur.

Sumunt boni, sumunt mali:
sorte tamen inaequali,
vitae vel intéritus.

Mors est malis, vita bonis:
vide paris sumptionis
quam sit dispar éxitus.

Fracto demum sacramento,
ne vacilies, sed meménto,
tantum esse sub fragménto,
quantum toto tégitur.

Nulla rei fit scissúra:
signi tantum fit fractúra:
qua nec status nec statúra
signati minúitur.

Ecce panis Angelorum,
factus cibus viatorum:
vere panis filiorum,
non mitténdus canibus.

In figúris praesignatur,
cum Iasaac
immolatur: agnus paschae deputatur:
datur manna patribus.

Bone pastor, panis vere,
Jesu, nostri miserére:
tu nos pasce, nos tuére:
tu nos bona fac vidére in terra vivéntium.

Tu, qui cuncta scis et vales:
qui nos pascis hic mortales:
tuos ibi commensales
coherédes et sodales
fac sanctorum cívium.

 

Libro visite

candela_e_libro

LASCIA UN TUO PENSIERO

Adorazione Vocazionale


OGNI PRIMO GIOVEDI' DEL MESE

DALLE ORE 21 ALLE ORE 22

ADORAZIONE VOCAZIONALE

ANIMATA DAI VARI GRUPPI ECCLESIALI

Links

diocesi

 

pricci

 

emmaus

Copyright © 2012. Monastero Corpus Domini.
Popular eBooksDownload Cracked SoftwareVery Good SoftwareMark Of SoftwareKeygen Market